- BITURIGES Cubi
- BITURIGES CubiFlumine Ligeri Bituriges ab Aeduis dividi, et apud eos magnas esse ferrarias Caesar tradit, l. 7. Bell. Gall. c. 22. ac Rutilius l. 1. Itinerarii, cui Biturix strictura laudatur. Idem Casear l. 1 Bell. Gall. c. 1. ait, Celtas seu Gallos ab Aqutanis Garumnâ flurviô drvidi, et Galliam esse omnem divisam in tres partes: Belgicam, Aquitaniam, Celticam vel Gallia, omissâ provinciâ Natbonensi, quae pridem Romanae ditionis erat. Quem secutus Livius us l. 5. c. 34. Celtas partem Galliae tertiam vocat, et Bituriges ponit in Celtis, quorum regionem Celticum nuncupat; ut Sequanicum pro Sequanica nonnumquam dixête; Belgium Caesar pro parte Belgicae. Celtarum (inquit Livius) quae pars Galliae tertia est, Tarquiniô Priscô Romae regnante, penes Bituriges summa imperii suit. Hi Regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit! qui praegravante multitudine Sepovesumin Hercynios saltus, Bellovesum in Italiam cum coptis misit. Bellovesum secuti sunt Bituriges, Arverni, Senones, Aedui, Ambarri, Carnutes, Aulerci, (i. e. Cenomani) quod eis ex populis abundabat. Postea Boii (finitimi Helvetiis) Lingonesque: tum Senones recentissimi venêre in Italiam. Bitutiges ergo tum Celtae etant, Celtatumque potentissimi, et Regem toti Celticae dabant, nec Aquitaniae ante Caefatem Augustum sunt attributi. Certe multas urbes habuisse eos apparet, cum iussu Vercingetorigis unô die amplius 20. Nrbes Biturigum sint incensae. Attamen aetate Casesatis Bituriges Aeduorum erat in dide, diuturnitate scilicer temporis mutatis populorum imperiis ac vitibus. Apud Plinium, l. 17. c. 8. Bituriges ac Aedui calce uberrimos fecisse agros dicuntur: et argentum incoquere aeteis operibus, gloria Biturigum fuit. Biturix Lucano non ignotus, l. 1. v. 423.Et Biturix, longisve leves Axones in armis.In tabula peutingeriana et apud Magnonem Peturiges: Betorici aliis, et Bitorices, ac Biturices corrupte dicti, vulgo Berruiers. Bituricos Gregorus Turonens. vocat non Avaritenses modo, sed etiam totius pagi Biturci incolas; alii Bituricenses. Et Caesar quidem ac Lrutus, multique alii Bituriges absolute appellant: at Strabo, Plinsus, et Ptolemaeus Cubos cognominant, ut distinguant a Bitorgibus Viviscis, Biturigum Cubotum ut videtur prole. Plinio l. 4. c. 19. in Aquitania Bituriges liberi, qui Cubi appellantur, ut et Strabon; Ptolemaeo in Aquitania quoque ad Ligerim fluvium Bituriges Cubi, et urbs Avaritum. Μετὰ τὸν Λίγειρα ποταμὸν Βιτούριγες οἱ Κοῦβοι, καὶ πόλις Αὐάρικον: Bituriges autem non solum pgaum Bituricum, le Berri vulgo dictum, sed etiam partem agri Butbonensis atque Tutoniae, qualis nunc est, continent, quae omnia dioecesis Bitutigum civitatis complectitur. Cataphr actaru Biturigenses in vetere inscriptcone memorantur, alias equites cataphractarii Biturigenses: quos Notitia Imperii Romani Vexillationibus Comitatensibus 7. primos adnumerae. Caput Gentis Avaritum, ut Caesar l. 7. et Claudius Ptolemaeus docent. Florus l. 3. c. 10. postquam scripsit, maxmam omnium coniurationem fuisse Galliarum, quum omnes parites Arvernos atque Biturigas, Carnutas simul Sequanosque contraxit: adicit, Caefatem iosa capita belli aggressum esst, urbes Avaritum Biturigum, Alesiam, Gregoviam Arvernorum. Ex quibus Caesar ipse l. 7. Bell. Gall. c. 13. appellat Avaritum oppidum maximum munitissimumque in fonibus Biturigum atque agri fertilissima regione, nec non. 15. pulcherriman prope totius Galliae urbem, quae et pr aesidio et ornamento sit civitati, quod prope ex omnibus partibus siumine et palude circumdata, unum babeat et perangustum aditum. dion Ιουτούριγας, et urbem eotum Εὔακον, pro Οὐιτούριγας et Αὐάρικον nominat. Tabula peutongeriana Avaritum Gabris et Alereet locis nunc incognits medium interponit, Aethicus in itinete a Burdigala Augustodunum, inter Argantomagum (Argenton) et Tincontium (Xanconis, alias et meltus Sancom) Avaritum collocat: ita ut situs ipse locotum indicet, Avaritum aliam urbem esse non posse, quam Bituricas Biturigum caput. Apud Magnonem Biturex, Avaritum. Quare Ios. Scaliger irridet stulosque appellat, qui Avaticum Viaron vel Vierzon oppidum Biturigum esse arbitrantur, aliquâ similitudine nominis ducti: inter quos Marlianus fuit. Scaligero praeter ceteros Samson accedit, et Avariti nomine caput Biturigum designari non dubitat. Avaritum autem dictum esse observo a fluvio Avara, quem postea Averam vocavêre. Avara porro vel Avera, qui et a nonnullis Euura aut Eura nuncupatur, vulgo Yeure vel Eure, Avaticum Bithrigum primo, deinde castrum Mediolanense Gregorio memoratum, Mebun sur Yeure, quod Aimonius suâ aetate Magdunum dictum ait, attingit, deinde apud Virsionem castrum in Carem effluit. Utrio autem Orron vulgo nuncupatur; corrupte in tabulis Aurron et Auron. Nam litera v. in au. mutari non solet. Alluit Vernosum Verneus, Dunum Regis Dunle Roy, et apud Avaritum pontem habet lapideum 4. aut 5. arcuum, Pont d'Orron, portamque coguominen, ubi Avarâ recipitur. Massonus Euram Auronemque confundit, et pro uno eodemque flumine habet errote puerili, ut exsupradictis intelligitur. Liber vetus de Miraculis S. Austregisili, utriusque fluminis mentionem facit his verbis: Est illic (Avatici) Ecclesia S. Sulpicn inter duas aquas, super ripam Utrionis et Averae. Item, de loco Novavilla secus amnem Uirions. Amborum igitur fluminum alterum Avera verl Avara, alterum Utrio Latine dicebatur. Ex Avara Nostri Autam et Euram fecêre, Eure aut Zeure: ex Uttione Orron. Quatuor sunt fluvii ad Avaritum, Avara maior, Eure vel Yeure; Avara minor, Aurette tivulus; Uttio Oron; et Molo Moulon; quo duo fluviii cum Avata minor, ad Monastetium navense seu S. Sulpicii Pii Avarâ maiore recipiuntur. In litteris datis regnante Rothertô Rege memoratur burgus s. Ambrosii Biturigis inter Averam magnum et Aver am minimam. Avera magna est Eura, Avera minima est Aureta. Avaritum postea nomen Gentis, cuius caput erat, accepit, et Biturigae vel Bituricae; Biturica urbs aut civitas, nonnumquam et Bituriges appellari coepit. Amm. Marcellin. l. 15. duas tantum Lugdunenses agnoseit, et in Lugdunensi prima cum lugduno et Senonibus Biturigas ponit, in secunda Lugdunensi Rotomagum et Turonos: cum Biturigas Aquitaniae primae attribuere debucrit. Biturigas civitatem vocant et Sidonius in Contione, et Iordanes de rebus Geticis, et Gregorius Turonicus Episcopus in l. 1. Historiae, cui et Bituricae, et Bitorex dicuntur vel Bitorix. In veteribus Notitiis provinciarum et civitatum Galliae, Provinicae Aquitanicae primae Metropolis civitas Biturigum; alias Bituricum, Betoricum, et Betoricorum. A' Nostris truncatô veteri nomine urbs vocatur Bourges, Biturigis in Burigas vel Burgas conversis. Qui Conciliis Gallicanis interfuêre eius utbis Antistites, nunc se Episcopos de Biturica Metropoli, nunc Episcopos Ecclesia Brtnricae Metropolis, modo se Episcopos Bituricenses appellitant. Quoniam autem Avaritum capur erat et Metropolis provinciae Aquitaniae primae, ideo Burdigalam Metropolim provinciae Aquitaniae2. et Elusam ptimo, deinde Augustam Auscorum, Metropolim Novembpopulanae, quae est tertia provincia Aquitaniae, sici subiecatas habut. Quam ob causam Desiderius Cadurcorum Episcopus, Sulpicium Biturigum Episcopum Sanctum patriarcham Sulpicium nuncupavit in literis: et in decreto Gratiani Bituricensis Antistes vocatur Patriarcha. Nicolai Paper exstant litterae, Radulfo Aquitaniarum Primati inscriptae, qui erat Bituricensis Archiepiscopus. Primagtes autem atque etiam Patriarchas nonnumquam appellabant Antistites, quibus alii Metropoitani vel Archiepiscopi subiecti erant: ut de Lugdunensi Episcopo aliisque constat. Certe Bitoric as caput Aquitaniae vocant Appendiae Chronici Fredegarii veterrima, nimirum totius Aquitaniae; ut supra Radulfus Aquitamarum primas dicitur. Adrevaldus in libro de Miraculis S. Benedicti, Avaritum caput Regni Aquitanici appellat, quia Bituricensis Archiepiscopus toti Aquitaniae praesidebat. Turrim Bituricensem memoravit Sugerius Abbas, ante annos 500. in epistola ad Radulfum Comitem Viromandesem, et Cardurcus in literis ad Rotrocum Comitem Perticensem: quae turtis nostrâ aetate a Bituricis ipsis Regis permissu diruta est. Praeter ceteras Avaticum habuit portam Gordanicam, la porte Gordaine, forte a castto Gordonico ita dictam, in veteribus tabulis non omissam; et portamTuronicam, la porte Tournoise. Fuit ibi et Amphitheatrum, quod vulgo Arenas vocabant, a quo et vicus Arenarum hodieque dicitur, la rue des Arenes. Locus ubi Amphitheatrum fuit, fossa Arenarum appellabatur, la fosse des Arenes: quae fossa A. C. 1619. impleta est, et ex eo loco ferum publicum factum, quod Plateam Burbonensem nuncupant, la Place Bourbon. Ea urbs Palatium suum habuit Romani, ut eristimo, operis, quod a Pippino Francorum Rege reparatum esse indicat scriptor eius aequalis hisce verbis; Annô 767. Rex Pippuns Ligere transactô ad Betoricas accessit, Palatium ibi adisicare iubet; iterum Campo Madio sicut mos erat, ibidem tenere iubet: initôque consiliô cum procerbus suis, Reginam Bertradanem cum reliquis Francis ac Comitibus, sidelibus suis, in pradicta Betorica dimisit. Er infra: Rex Pippinus in Betoricas per biemem totam cum Regina sua Bertradane in Palatio resedit. In Palatio igitur Avaritensi, quod refecerat magis, quam aedificaverat, novô more, non iam Kalendis, Martiis, sed Kalendis Maiis tum Conventum Francorum habuit, quem a re Campum Maium dicere coeperunt; ibi Bertradam uxorem suam una cum Comitibus sibi devotis reliquit, Waifarium insecuturus, dein quod hiems instabat, ib cum coniuge annô istô 767. hiemavit, In Epitstola P. Archiepiscopi Bituricensis ad Sugerium Abbatem S. Dionystii, eiusdem Palatii sit mentio. Unde paratum se in Palatio Domini Regis apud Bituricas secundum usus et consuetudines eiusdem civitatis exbibuit: ubi et discimus Bituricenses non alibi tum quam Bituricis iudicium subire consevisse, nec Lutertiam Parisionrum aut quoquam alio evocati potuisse. Agrum Biturigum totum Caesar crvitatem Biturigum, Gregorius nunc terminum Bituricum, nunc ierritorium Bituricum vocat, saepius absolute Bituricum, semel Bituriscam, suppel regionem; Hincmarus de Vita Remigii, pagum Bilturicum; Annales Bertiniani pagum Bituricum et comtatum Bituricum; vetus Appendix Chronici Fredegarii non semel pagum Bttorinum: quem a pago Autissiodoreusi et Masus eius vico Ligere fluviô dividi indicat, et trans Ligerim castrum Burbonem, h. e. Burbonem Archembaldi vel Etchenbaldi in eo pago ponit, castram quoque Argantomagum vel Argentonum ad minorem Crosam: Bituriam mutilatô nomine recentiotes Historici Latini nuncupavêre: ex quo nostri fecerunt le Berri, sublatâ 2. syllabâ. Willelmus Armoricus Bitures quidem vocat Bituriges, regionem autem Biturium , nec non Bituricas oras.Urbes, oppida et castra pagi Biturici.Albiniacum, Aubigni. Argantomagus, Argenton. Botentiacae, alias Busentiacum, Busancais. Carrocium, Charrois. Castellio ad Angerim, Chastillon sur Indre. Castellum Radulsi, Chasteau-Roux. Castra, La Chastre. Castrum Leprosium, Leuroux. Castrum Meliandi, Chasteau Metllant. Castrum novum ad Carem. Concurcallum, Comressaut. Cella S. Eusicii, Celles en Berry. Crazzacum, Cracay. Cullencum, Cullant. Doli, Bourg de Deols. Dunum Regis, Dun le Roy. Exoldunum, Issoudun. Firmitas ad Averam, la Ferte sur Eure. Ignorandis, Aigurande. Linariae, Linieres. Nagdunum vel Mediolanum, Mehun sur Yeure. Monasteriolum ad Carem, Menestou sur Cher. Noviodunum, Neuvi sur Baragnon. Oblincum, le Blanc en Berri. Rufiniacum, Rouffec le Chasteau. Sacrum Caesaris vel Sincerrium, Sancerre. Vastinnum, Vatan. Virsio, Vierzon. A' Biturigibus Cubis forsitan Biturgia in mediterranea Tuscia condita est, et nomen accepit, Βιτουργία Ptolemaeo dicta, Bituriga in Tabula Peutingeriana, inter Florentiam Tuscortum et Umbronem fluvium; vulgo Betogi. Ab eisdem et Bitutis, Βιτουρίς, urbs Vasconum in Hispania Tarraconensi. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.